- MANUMISSIO
- MANUMISSIOorigo et allectio seu adoptio in cives, olim cives fecit. Tribus autem modis servos manumitti consuevisse. Suetonius, Interpres Topicorum Ciceronis, affirmat: Aut, si quis, consentiente vel iubente Dominô, nomen suum in censum detulisset: aut virbâ in caput suuma Praetoreimpositâ, quae Vindicta dicebatur, in libertatem vindicatus esset; aut a Domino testamentô liber relictus. De Manumissione per censum, quae a Servio Tullio Rege originem traxisseperhibetur, Ulpian us loquitur-Servi, inquiens. qui in peculio centum haberent, aut quibus eas facultates domini impartirent, sihi eos in censum Civium a Censoribus adscribi iuberent, libertatem consequebantur. Secundi generis, nempe Manumissionis per Vindictam, Auctor fuisse fertur P. Valerius Poplicola, annô primô post exactos Reges, cum de praemiisVindicis servi, qui coniurationem indicaverat, ad Populum tulisset a quo etiam vindictae nomen ductum fuisse existimant, tum alii, tum Livius l. 2. c. 5. Post quem observatum ut qui ita liberati essent, in civitatem recepti videreentur. Haec autem potestas primum penes Consulem fuit, post ab eo ad Praetorem urbanum transiata est, ut vindictâ, i. e. virgâ in caput impositâ (eam enim sic appellare placuit) manumitteret. Quod sic fiebat; Qui manumittere servum volebat apud Praetorem, eius caput aut aliud membrum tenens, ad Praetorem sic dicebat: Hunc hominem liberum esse volo, et emittebat eum e manu, Sigonius ex Boetio, Festo, Valerio Probo ac Donato. Idem tamen ex Isidoro l. 9. refert, Romanos eos, quos manumittebant, alapâ percussos circumegisse, atque ita de manu misisse: factâ sic ipsis potestate abeundi, quo velint. Unde apud Phaedrum l. 2. fab. 5. ad Atriensem, multâ sedulitate libertatem amientem, inquit Tiberius Imperator,Multo maioris alapae mecum veneunt.Et Claudian. de 4. Consul. Honorii huc alludens ait,In civem rubuêre genaePersius quoque Sat. 5. v. 76.———— Heu steriles veri quibus una QuiritumVertigo facitAc paulo post, v. 79.Verterit hunc Dominus, momentô turbinis exitMarcus Dama.Praetor autem vindictâ eiusdem servi capiti impositâ, ita dicebat: Dico eum liberum esse more Quiritum. Inde conversus ad lictorem aiebat: Secundum tuam causam, sicut dixi; Ecce tibi vindicta. Tum lictor, acceptâ hâc a Praetore, caput servi percutiebat, faciem palmâ tergumque verberans. Quibus actis nomeen manumissi in acta a Scriba referebatur, adiecta manumissionis causâ. Neque vero necesse erat omnino pro Tribunali manumittere, sed poterat id quoque in transitu fieri, cum aut lavandi aut gestandi aut Ludorum causâ prodiisset Praetor. Et hinc forte deducendus mos est, quem hodie Nobiles aliique Magnates Viri observant, cum servos iure arma gestandi insigniunt, quod Germani vocant, Wehrhafft machen. Tertius, qui Testamentô fit, in Institutionibus diligenter explicatur, quô proin Lectorem remitto. Qui sic manumissi et libertate donati erant, rasô capite gestabant pileum, libertatis insigne. Unde Proverb. ad Pileum vocare. Tertullian. de Resurr. carn. docet, suô tempore servos tales a Dominis accepisse vestem candidam, annulum aveum, et novum nomen priori additum. Et certe, tria habere nomina, non tam nobilitatis, quam libertatis indicium fuisse, patet ex illo Iuvenal. Sat. 5. v. 127.———— Tamquam habeas tria nomina.Horum itaque modorum aliquo manumissus, maiorem et iustam consequebatur libertatem, et fiebat ac dicebatur civis Romanus. Qui vero vel inter amicos, vel per mensam, vel per epistolam (quos tres modos, naturales dictos, prioribus addunt Iurisconsulti) manumittebantur, minorem consequebantur libertatem et Latini Iuniani fiebant ac dicebantur, ex lege Iunia Norbana. Quod si quis tempore servitutis commisisset aliquod crimen, propter quod notis in fronte et stigmatis compunctus: vel in publicos carceres coniectus fuisset aut propter delictum aliquod verberibus affectus, illud confessus esset, ac dein gratiâ cum Domino initâ, ab eo fuisset manumissus, ex Lege Aelia Sentia, Libertus dedititius fiebat, ac infimam consequebatur libertatem. Vide Iac. Raevardum Variar. l. 4. c. 9. et lib. sing. de auctoritate Prudentum, c. 7. Anton. Cuiacium Lectionum Subseciv. Iuris Civ. l. 2. c. 9. Iac. Cuiacium Observat. l. 5. c. 13. et l. 7. c. 20. Adr. Turnebum Adversar. l. 18. c. 3. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 1. c. 20. etc. Apud Athenienses, Servi libertatem consequebantur, vel invitis Dominis, pecuniâ numeratâ; quam unam libellam vocat Plautus Casinâ, Actu. 2. sc.5.Vobis invitis, atque amborum ingratiis,Unâ libellâ liber possum fieri.Aliquoties, quum asslictis Reip. temporibus egregiam in bello navârunt operam, libertate donabantur a Republ. ut illi, qui annô 3. Olymp. 93. Archonte Calliâ, ad Arginusam Lacedaemonios fuderunt: item, qui Chareoneae adversus Philippum Macedonem militavêre. Non licebat autem, qui manumittebantur, liberos pronuntiare in Theatro, ex lege Aeschini laudatâ: alias praeco, nam per hunc renuntiatio fiebat, ignominiâ mulctabatur. Manumissi dein servile nomen aliquando mutabant, aliquando syllabâ augebant, ut Stephanus ille, qui Philostephanus appellari voluit, Antholog. l. 2. Tonsurae quoque genus mutabant, etc. Sam. Pet. Comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 6. Coetera vide supra in voce Liberti. Apud recentiores Manumissionis directae (h. e. absolutae, plenariae in qua nullum reservabatur obsequium aut Patronatûs ius) formula haec exhibetur, a Marculfo l. 2. Form. 32. 33. 34. Te.-ex familia nostra a praesenti die ab omni vincule servitutis absolvimus, ita ut deinceps, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, vitam ducas ingenuam et nulli heredum nostrorum, vel cuicumque servitium, nec Libertinatis obsequium debeas, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt: peculiari concessô, quod habes, aut deinceps elaborare poteris. Adde Formulas veteres Bignonii c. 13. Goldasturn in Chartis Alemann. c. 7. 8. Alios, e quibus praecipua hanc in rem, in Glossar. suo congessit Car. du Fresne. Atque hi, qui sic manu mittebantur, habebant libertatem eundi, quo vellent; peculium sibi comparare poterant; Testamenta insuper condendi facultatem et ius Civitatis Romanae, consequebantur. At Manumissio conditionalis, directae opposita, fiebat sub conditione servitii ac obsequii; ita ut, qui sic manumittebantur, non plenariam ac omnimodam libertatem consequerentur, sed, ut Latini Iuniani et Dedititii apud Romanos, quodammodo remanerent obnoxii, eoque nomine, velutservi, ad sacros Ordines non possent promoveri, ut est in Concilio Toletano IV. Cuiusmodi Manumissionis imperfectae formula exstat, apud eundem Marculfum l. 2. c. 33. in qua libertas a domino conceditur, eâ conditione, ut dum advixerit, sibi deserviat: post obitum suum, sisibi superstes fuerit, sit ingenuus etc. c. vero 34. habetur alia, quâ ita libertas datur, ut manumissus manumissoris sepulchrum luminaribus annis singulis procuraret. Et haec libertas imperfecta posterioribus maxime saeculis obtinuit, apud Francos potissimum, quae ita concedebatur, ut, retentis servorum obsequiis ac operis consuetis, non tam servile nomen deleretur, quam servitus ipsa augeretur, sic ut ad abolendas exstinguendasque istiusmodi conditiones duras, manumissioni adn exas, aliâ Manumissione opus esset. Erant autem Manumissiones tales corum quos homines de corpore et de capite vel capitales appel, labant, qui et obsequia de corpore suo, i. e. operas et corvatas et censum de capite, quotannis exsolvere tenebantur, quique ita glebae addicti erant, ut ab ea recedere iis non licitum esset, quemadmodum nec matrimonia contrahere inconsultis dominis poterant. Donec sensim consuetudo ista aboleri coepit, dominis ipsis seu pietate ac misericordiâ motis, vel ex ipso compendio, acceptâ ab manumissis pecuniâ, plenariam indulgentibus. Hinc tum Manumissionum singularium, tum generalium seu libertatum, quae integrorum pagorum incolis, servitutis huiusmodi nexu obligatis, conferebantur, Chartae passimexstant: Philippi Pulchri inprimis et Ludovici Hutini Franciae Regum, quas loc. cit. exhibet praefatus Glossarii Auctor. Manumissio in Ecclesia, inducta potissimum legitur a Constantino M. in l. 1. Cod. de His, qui in Ecclesia manum. Iam dudum placuit, ut in Ecclesia Catholica libertatem domini suis famulis praestare possint, si sub aspectu plebis, adsistentibus Christianorum Antistitibus, id faciant ut propter facti memoriam vice actorum interponatur qualiscumque scriptura, in quae ipsi vice testium signent. Offerebat autem dominus libellum, quô libertatem servo suo ab Episcopo donari expetebat, quem Petitorium vocat Ennodius Opusc. 8. Fiebantque istiusmodi Manumissiones ad Altare vel circa Altare, ex LL. Luithprandi tit. 109. §. 4. seu ante cornu Altaris, ut habent Formulae veteres Bignoniic. 8. Quâ manumissionis formâ liberi facti, plenariam consequebantur libertatem, eôque nomine Cives Romani fiebant, ex l. 2. Cod. de His qui in Eccl. manum etc. Plura hanc in rem, ut et de variis aliis Manumissionis formulis, speciebus ac ritibus, vide apud saepius laudatum Auctorem, e quo unicum hoc superaddere visum est, de Manumissione per Denarium. Fiebat illa coram et praesente Rege, qui manumission em ratam habebat, et manumissi deinceps defensor erat, iactatô denariô, tamquam manumissionis pretiô, per manum vel domini vel alterius, et excussô de manibus ipsius servi, qui inde Denariatus et Denarialis censebatur et appellabatur. Quae manumissionis forma Legis Sallicae propria fuisse dicitur, in veterib. Chartis ex tit. 48. ubi servi ante Regem per denarium dimissi mentio fit. Vide quoque Formulas Bignonii c. 46. Marculfum l. 1. Form. 22. Paradinum Histor. Lugdun. l. 2. c. 24. alios. Interim apud Ripuarios quoque hanc consuetudinem viguisse, colligere est ex L. Ripuar. tit. 57. §. 1. Ea autem erat Denarialis hominis conditio, ut hereditatem in suae generatione non haberet, antequam usque in tertiam generationem pervenisset, quo de Chartulario, seu manumisso per chartulam pariter obtinuit, uti videre est in L. Longobard. l. 2. tit. 35. §. 1. et in L. ripuar. tit. 57. §. 4. Quod si absqueliberis decederet, Regem seu fiscum heredem habebat etc. Ibidem egregia habes, de quadruplici Manumissionis specie, apud Langobardos, deque ea potissimum, quae per quartam manum, et quatuor vias, manumittendo ostensas; ut et de Manumissione, quaeper sagittam fiebat. Nec omittendum, Manumissionis vestigium in ipsa Lege divina luculenter conspici. Cum enim in sacrificiis omnis generis, tam pacificis, quam expiatoriis, qui offerebat victimam, manum capiti eius imponeret, hôc ipsô ritu eam Deo tradebat, et quasi manu-mittebat, professus se renun tiare iuri, quod in istud animal habebat, seque illud dominio fuo eximere et cultui Divino dicare etc. Vide Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 54. ubi de Hirco Azazel; et de Manumissorum, vicesima lege, Livium 7. c. 16. et infra ubi de Vicesima hereditatum, it. voce Vinculum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.